Academia Tropeana sub nomine
Gl'Affaticati
eius insigne Globus Coelestis
 

di Francesco Sergio


Nomen, et originem traxisse fertur Academia a quodam Ill.ri et nobili Hoeroe Atheniensi Viro Academo nomine, uti eupolidi placet; Alij vero dicunt a quodam alio nobili, eruditissimo ac locupletiss.mo viro similiter Atheniensi Nomine Academo unde Academia nomen traxit. Hic ob sui Ingenij elevationem, et ob quemdam amenissimum, et deliciosissimum lucum, quem circiter mille passus a civitate distantem possidebat, saepissime Iuvenum litteris, et virtutibus preditoum honoratissimum coetum congregabat, quid eis videbatur virtuose concludentes, ibique ab eis denarijs scientjis, et virtutibus sermo habebatur. Et sic ad maiorem facti expositionem, locus ille Academia dicta fuit ex qua Instituta imitantes, instructiones ediscentes cuius eumque civitatis iuvenum coetus litteris, virtutibusque proediti, Academiam instituebant, et sic propagari coepit et sectatores Academici vocabantur.
Quod autem mirum sit, exeffectibus esse videtur, et exijs conijci potest. Nam virtute proediti iuvenes Academiam intervenientes, ac ex ea regredientes vultu compositos, severos, doctrina, et moribus nitidos circum spectione cumulatos omnibus eos contemplantibus preseferebant. Unde Adagio licebat dicere Ex Academia Venis. Et probatur, quia videntur hominum, quam vis agrestium animi, Academiam convenientes, et ex ea excuntes, ita componebantur, ut vultum, modestum, hilarem, severum, gravem, maestateque proeditum ostendebant.
Est.n.Academia idem ac Gymnasium, Litteraria Palestra, sive Lyceum; et ut alibi asseritur, quod idem sonat Academia, ac Universitas uti dicitur Universitas Parisiensis, Salamantina, Patavina, Romana, Neapolitana, etc. Ubi rudes quamquam Ingenij iuvenes Periti, diligentes, eruditi, haud scientiam ignari evadere videntur, itaut naturae, artisque miraculo se tales, quales omnibusque videndo proebeant.
Recordor ipse, meoque aevo cum esse Tyrunculus, nedum in nostro Societatis Iesu Gymnasio Academiam exerceri, verum etiam pluribus alijs in locis de ea solemniter pertractari, et pertractatum fuisse.
Modo O' hominum tarda Incuria, O mortalium insidios a Accidia. Utique haud ignoratis, quam iacturam, quod civitati detrimentum hae afferant civibusque infamia qae secundum Sophoc. Est pertpetua honoris turpitudo. Itidemque recordor in conventu D. Francisci Assissinatis Academiam congregari ut potius in Refectorio uti solent Equites militaris ordinis S. Ioannis Hierosolomitani Assembleam congregare, et de religione pertractare Et Academiae locus non proetermissebatur saltem, vel inter hebdomadam, vel mensem, et talis Academiae Princeps erat eruditissimum Pater Magister Michael Pansanus germanus Frater Ill.mi Domini Gregorij Pansano Episcopi Meliten. Commilitones vero quidam eius Religionis Fratres, et non nulli nostrae civitatis eruditissimi Viri.
Heus delecta Tropeana Iuventus eia virtutum amatores. Non ne ex poliri homines in scientijs, nisi per Academiae semitam nostis? Nonne ex tali nobili ac honorato exercitio quantum pluries experientia percito fuerint utiles Academiae aggregationes audijtis? Quis.n.litteris proeditus, earumque ac virtutum Amator, quaeque civitas de suis Academiae coetibus non glorietu?
Verum.n.vero gloriantur Senis de Academia sub titulo l'Intronati. Urbini l'Assorditi. Bononiae li velati. Ferrariae l'Intrepidi, Patavij l'Infiammati, Perugij l'Insensati, Romae l'Humoristi, Venetijs l'Incogniti, Neapoli l'Otiosi, Tropeae vero exornari voluere titulo l'Affaticati nimirum virtutum ac Scientiarum honorato Labore Amantes.
Hinc in hac nostra Tropeana Academia erigebatur pro singulari Insignae Globus Coelestis. Ad hanc igitur Academiam nostri Affaticati aggregati honestioribus studijs nimirum eloquentiae oratores, concentumque Poetae familiari quadam aemulatione melirique charismate. Auditores ad virtutes animantes aspiravere, successiveque semper aspirant ad animi professionem, eiusque elevationem, nec nam ad suae famae immortalitatem. Haec nostra Academia non defuit usque modo virtutibus efflorescere, nedum meis temporibus vetum elapsis saeculis. Tantae enim semper fuit excellentiae ac primoris, ut ad aures Illustrium Poetarum, ac longinguarum Regionum hominum proeclarorum eius assiduitas svelato vexillo a fama pervenire exempla illius aevi, ad nostrum hoc usque delata, sicut proesignificarunt prosignificant, et nostris.

Il Signor Barone Fabio Bove nell'Academia dell'Erranti detto l'Infortunato
ne'suoi affetti alla gioventù fa Echo alli Sig.ri Academici della città di Tropea detti l'Affaticati

SONETTO

Fama spiega hoggi mai l'altero volo,
Raddoppia i vanni al tuo veloce corso,
E se tanto non puoi, chiede soccorso
Al sol, che anneva, e l'uno e l'altro Polo.
Che dell'Affaticati il sacro stuolo
Non teme più del fiero tempo il morso,
ed è cotante il suo valor trascorso
Che della tromba tua ben degno è solo.
E se l'invitta sua fida Tropea
Già diede alta materia al tuo bel grido,
Hoggi pomposa par, più che solea.
Ch'ella chiudendo al suo famoso nido
Gl'Affaticati Heroi serra l'idea
D'ogni eccelsa virtù Marte, e Cupido.

L'Ab.te D. Gio. Battista Pontorieri Can.co d.o l'Infuriato
nel med.o Sgg.to all'Acad.ci di Tropea

SONETTO

Radunanza gentil, Drappello eletto,
C'altro desio, qui di saver c'appella
A' magnanima impresa opra sì bella,
S'accinga ogn'un con generoso affetto.
Diasi bando dell'otio al mostro infetto,
Si richiami Virtù da Noi ribella,
E più non erri in questa parte, e in quella,
Trovi al fin qui fra noi fido ricetto.
Qui, qui lieta trionfi, e l'otio vieto
a lei soggiaccia, e di Vittoria in segno
Erga Trofeo dell'Avversario estinto
Qui sicura ricovri, e qui il suo degno
Saggio riponga, e qui di gloria cinto
Quasi nostra Regina habbj il suo regno.
 

Il medesimo Ab.te D. Gio. Battista Pontorieri
Nobile, e Canonico di questa Santa, e Cathedrale
Chiesa di Tropea come Academico detto l'Infuriato
si fa sentire in honore della Nobile, e Fidelissima
Città di Tropea

SONETTO

O d'Italia Gentil Parto gioconda
Tropea, che di Trofei il nome honora
Di chiari soli productrice Aurora
Di saggi e grandi heroi madre feconda.
Giuno t'arride, in te Pallade abonda
Sollazza intorno a te Pomona, e Flora
E per esser dell'acqua alta Signora
Il Mar t'inchina, el piè ti baggia l'onda.
Nobilissima Donna, al Re si  cara,
Sposa fedel, dala cui fè nel Regno
Ogni Cittò d'esser fedel impara.
Sei con raggion di fè de alto sostegno,
Ch'ella ti fa nel mondo illustre, e chiara
tra Sposi essendo il più preggiato Pegno.


 
 
ACCADEMIA DEGLI AFFATICATI
INDICE:
|  L'Academia di Francesco Sergio  |  Discorso sull'Accademia
 |  L'Accademia di Antonio SposaroL'Associazione 2006  |