Il territorio di Tropea. Disegno di Alessandro Campesi tratto dal manoscritto
"Collectanea chronologica civitatis Tropaeae notari Alexandri Campesii, eiusdem civis", 1736.

PRIVILEGI
sulla cessione a Montecassino
di S. Maria dell'Isola

a cura di Salvatore Libertino


13 agosto 1090, agosto, ind. XIII., a. IV.
Rogerii privilegium autographum in nostro archivo asservatur, ejusque apographum  audito fisco axtractum atque in processu Anchoragii infertum est.

+ In nomine sanctae, et individuae Trinitatis. Rogerius divina favente clementia Dux, Robberti Magnifici Ducis heres, et filius. Nos ab omnium conditore, et gubernatore Deo dignas credentes recepturos mercedes, si sancti, ac venerabilibus locis competentem impenderimus curam, et quod juste ab eorum cultoribus postulati fuerimus, bono, ac libenti animo praebuerimus, idcirco pro amore omnipotentis Dei, et pro redemptione animae supradicti genitoris nostri Roberti, et genitricis nostrae Sykelgaitae pro nostrorum quoque remissione omnium peccatorum concedimus, et offerimus in monasterio S. Benedicti de Monte Casino, et tibi domine Oderisi venerabilis Abbas ejusdem monasterii, universisque successoribus tuis in eodem monasterio regulariter promovendis in perpetuum totam piscariam nostram, quae appellatur specialiter Tonnaria in territorio Tropea loco qui Bordella vocatur, quemadmodum ad nos pertinuit, et pertinere videtur, et quemadmodum nos eam possidemus in mare, et Terra cum omnibus pertinentiis suis. Insuper etiam, et decem homines in praedicta civitate Tropea cum omnibus familiis, et possessionibus, ac substantiis eorum tam in mobilibus, quam in immobilibus, vel quae modo habent, vel quae in antea adquirere potuerint, quorum nomina haec sunt; Costa Langobardus, Leo destinato, filii de Exoriari, Basilius de praesbytero Peristeri, Leo Caspa, Filii de Sergio Caspa, Gregorius de Brata, Basilius Arnaci Nicolaus Scematico, Spadarius de Milinario Pullo. Confirmamus etiam et autorizamus specialiter in prefato monasterio Cassinensi omnia quae piae memoriae praedicta genitrix nostra domna Sykelgaita in eodem venerabili loco obtulit, locum videlicet, qui Cetrarius dicitur una cum toto portu suo, et cum omnibus pertinentiis suis atque universis colonis ibidem habitantibus. Nec non et cum omnibus monasteriis intra pertinentias praedicti loci constitutis, et cum omnibus ipsius territoriis, sylvis, et pascuis, aquis, et molendinis per has videlicet terminationes et fines ab una parte sicut descendit flumen ab ipsa crista ejusdem montis per scalam usque ad S. Mariam de Lascosa ad mare, ab alia parte sicut incipit ab ipso mare, et ascendit per aquam putidam usque ad cristam ejusdem montis, et sicut vadit Serra ejusdem montis ab una Aqua in alteram, quemadmodum praefatus genitor meus per scriptum et sigillum suum concessum, et confirmatum habuit ad homines loci ipsius, insuper et ecclesiam S. Mariae, quae constructa esse videtur ante portam civitatis Tropeae, quae porta vaticana nuncupatur, cum duabus partibus de omnibus, quae pertinuerunt Bernardo, qui eandem ecclesiam construxit. Haec itaque omnia quae suprascripta sunt, libere, et absolute concedimus, et confirmamus supradicto monasterio S. Benedicti de monte Casino, et tibi reverendissimo Abbati Oderisio, ac successoribus tuis, ea ratione, atque conditione, ut omnia superius scripta sint in potestate, et dominio praedicti monasterii, et Abbatum ipsius, ita ut neque a nobis, neque ab heredibus nostris, neque a quibuslibet ministris reipublicae, neque ab aliqua cujuslibet ordinis aut dignitatis magna, seu parva persona ullo unquam tempore aliquo modo quicquam contrarietatis de suprascriptis omnibus patiantur. Si quis autem temerario ausu hujus nostrae concessionis, seu confirmationis aliquatenus violator extiterit, sciat, se compositurum auri purissimi libras quingentas, medietatem camerae nostrae, et medietatem praefato monasterio, seu rectoribus ejus, et post solutam poenam, haec nostrae concessionis cartula firma, et inconcussa permaneat in perpetuum, que videlicet, ut semper roborata permaneat, tibi Landulfo notario nostro scribere jussimus, et cum nostro typpario aurea bulla bullari praecepimus anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo mense augusto indiccione terciadecima, anno Deo propicio Ducatus nostri quarto.
+ Ego Rogerius Dux me subscripsi. Signum Brieni Comestabuli.
+ Signum Ugoni Olliae.
 
 

8 ottobre 1114, ottobre, ind. VIII., a.IV.
Privilegium Guillelmi Calabriae, et Apuliae Ducis autographum in archivo nostro asservatur.

+ In nomine sanctae, et individuae Trinitatis. W. divina favente clementia Dux, Roggerii gloriosi Ducis heres, et filius. Convenit omnes in regimine constitutos dominicis obedire preceptis, atque ei per quem regnant colla subjicere, ut regni illius mereantur esse participes quod sine caret, quod semper sine jactura, sine maerore durabit: ob amorem igitur regis celestis, per quem subsistimus, regimur, atque regnamus, propter redemptionem animarum predicti genitoris nostri bonae recordationis, nec non et avi nostri Robberti magnifici Ducis, et aviae nostrae Sikelgaitae Ducissae, pro salute quoque nostraeque genitricis Halae omniumque parentum nostrorum confirmamus, et concedimus monasterio beati Benedicti S. Cassinensis coenobii, et tibi domno Girarda venerabili Abbati ejusdem monasterii, tuisque successoribus in perpetuum habenda, et possidenda omnia, quae praedictus genitor noster Roggerius Dux, et avus noster Robbertus Dux et avia nostra Sikelgaita Ducissa in prefato S. coenobio beati Benedicti Montis Cassini obtulerunt, in primis in Calabria Monasterium S. Anastasia, in territorio Follonestri cum hominibus, et terris, et omnibus suis pertinentiis atque substantiis mobilibus, et immobilibus. Insuper et ecclesiam S. Mariae quae constructa esse videtur ante portam civitatis Tropeae quae porta Vaticana nuncupatur, cum hominibus, et terris, et omnibus suis pertinentiis, atque substantiis mobilibus, et immobilibus, simulque et totam piscariam, quae specialiter Tunnaria appellatur in territorio praedictae civitatis Tropeae loco qui Bordella vocatur cum hominibus, et omnibus suis pertinentiis terra marique, mobilibus, et immobilibus, monasterium quoque S. Nicolai in territorio Bisinianensi in Vico qui Sillictana dicitur cum hominibus, et terris, et omnibus suis pertinentiis atque substantiis mobilibus et immobilibus, et cum omnibus rebus, et hominibus quae in eodem loco domna Rocca amita nostrae filiae Drogonis Comitis habuit, et per cartulam beato Benedicto optulit, nec non et locum illum, qui Cetrarius dicitur una cum toto portu suo et cum omnibus suis pertinentiis, atque universis colonis ibidem habitantibus, et cum omnibus etiam monasteriis intra pertinentias, praedicti loci constitutis, et cum omnibus ipsius territoriis, silvis, et pascuis, aquis, et molendinis, ac pertinentiis omnibus mobilibus, et immobilibus terra marique in civitate Troja velim territorio ejus monasterium S. Angeli, et ecclesiam S. Thomae et ecclesiam S. Bartholomei, quae est subtus castellum ipsius civitatis, et ecclesiam S. Justae cum omnibus pertinentiis, atque substantiis earum mobilibus, et immobilibus.

.............................................................................................
.............................................................................................

Anno Dominicae et incarnationis millesimo centesimo quartodecimo Ducatus autem nostri anno quarto, mense October, Octava indictione.
+ Ego W. Dux me subscripsi.
+ Ego Robbertus Capuanorum princeps me subscripsi.
+ Signum crucis propriae manus Johelis Comestabuli.
+ Signum crucis propriae manus W. Comitis de Principatu.
+ Signum Crucis propriae manus Fulconis de Basungerio.
+ Ego Landulfus Protonotarius interfui et subscripsi.
Indictio hujus diplomatis incipit a Kal. Septembris.
 
 
 

 
 
Santa Maria di Tropea
INDICE:
|  Possedimento millenario di Montecassino  | Visita di Padre Dentice 
Intervista al Prof. Leonardo Iozzi  |  Diplomi/Privilegi  |
|  Il Monastero di Sant'Anastasia Sichelgaita  | 
Basiliani e Benedettini Una Chiesa Medioevale |
| S. Maria dell'Isola e S. Maria de Latinis nel manoscritto del Sergio
| Il Maestro di Mileto  |  La Processione a mare  |
| Dom Pietro Vittorelli è il nuovo Abate di Montecassino |
| Visita Abate Montecassino |